라틴어 문장 검색

Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, quicum nupta est Alcumena.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1264)
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1378)
si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume, quid in tabernaclo fecisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1402)
clanculum abii a legione:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 339)
Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi, ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 347)
an te auspicium commoratum est an tempestas continet qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 284)
Primulo diluculo abiisti ad legiones.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2190)
Iube vero vasa pura adornari mihi, ut quae apud legionem vota vovi, si domum rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 275)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
Pol vel legioni sat est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 630)
Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 3101)
nunc sibi uterque contra legiones parat, paterque filiusque, clam alter alterum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS30)
nam certo, prius quam hinc ad legionem abiit domo, ipsus mandavit mi, ab lenone ut fidicina, quam amabat, emeretur sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1155)
Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat - sed taceam optumum est, plus scire satiust quam loqui servom hominem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1196)
si sibi nunc alteram ab legione adduxit animi causa, corium perdidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1253)

SEARCH

MENU NAVIGATION