라틴어 문장 검색

Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:3)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
Quod non ita, ut putabant, evenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:4)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
Eodem anno magnus paganorum exercitus de ultramarinis partibus navigans in Tamesin fluvium venit, et adunatus est superiori exercitui, sed tamen hyemavit in loco, qui dicitur Fullonham, iuxta flumen Tamesin.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 58 61:1)
nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:4)
Sed quodam tempore, divino nutu, antea, cum Cornubiam venandi causa adiret, et ad quandam ecclesiam orandi causa divertisset, in qua Sanctus Gueriir requiescit, suatim utens -- erat enim sedulus sanctorum locorum visitator etiam ab infantia, orandi et eleemosynam dandi gratia -- diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur, quatenus omnipotens Deus pro sua immensa clementia stimulos praesentis et infestantis infirmitatis aliqua qualicunque leviori infirmitate mutaret, ea tamen condicione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne inutilis et despectus esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:8)
ibique diu prostratus orabat, quo Deus Omnipotens, propter suam misericordiam, mentem illius amore suae servitutis multo robustius per aliquam infirmitatem, quam posset sustinere, non tamen quo eum indignum et inutilem in mundanis rebus faceret, ad se penitus convertens corroboraret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:12)
sed, si aliquando Dei misericordia unius diei aut noctis vel etiam unius horae intervallo illa infirmitas seposita fuerat, timor tamen ac tremor illius execrabilis doloris unquam eum non deserit, sed quasi inutilem eum, ut ei videtur, in divinis et humanis rebus propemodum effecit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:16)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
Sed, cum adhuc nec in hoc quoque regalis avaritia, sed tamen laudabilis, grata esset, legatos ultra mare ad Galliam magistros acquirere direxit, indeque advocavit Grimbaldum, sacerdotem et monachum, venerabilem videlicet virum, cantatorem optimum, et omni modo ecclesiasticis disciplinis et in divina scriptura eruditissimum, et omnibus bonis moribus ornatum;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 78 81:1)
Discedente igitur infirmitate, ex consilio et licentia nostrorum omnium, pro utilitate illius sancti loci et omnium in eo habitantium, regi, ut promiseram, eius servitio me devovi ea condicione, ut per sex menses omni anno cum eo commanerem, aut, si simul possem, sex menses protelare, aut etiam per vices, ut tribus mensibus in Britannia, ut tribus in Saxonia commanerem, et illa adiuvaretur per rudimenta Sancti Degui in omni causa, tamen pro viribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:17)
Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION