라틴어 문장 검색

Non corniger Hammon Mittere Marmaridas cessavit in arma catervas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:59)
At si funestas acies, si dira paratis Proelia discordes, lacrimas civilibus armis Secretumque damus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:6)
Finis adest rerum, si non committitis illis Arma, quibus fas est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:14)
Non pondera rerum, Non momenta sumus, numquam felicibus armis Usa manus, patriae primis a sedibus exsul, Et post translatas exustae Phocidos arces Moenibus exiguis alieno in litore tuti, Illustrat quos sola fides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:19)
damnumque putamus Armorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:35)
Sed si solus eam, dimissis degener armis, Tunc mihi tecta patent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:36)
Sed pandens perque arma viam, perque ossa, relicta Morte, fugit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:36)
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
at postquam virtus incensa virorum Perpetuam rupit defesso milite cratem, Singula continuis cesserunt ictibus arma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:45)
armisque coruscas Nocturni texere faces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:51)
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:60)
Iamque omni fusis nudato milite telis, Invenit arma furor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:24)
non ille iuventae Tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:59)
- At Brutus, in aequore victor, Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:80)
pudor arma furentum Continuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION