라틴어 문장 검색

sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 117:1)
nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 223:1)
edicimus itaque, omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 224:1)
communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 237:1)
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 292:1)
cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 338:3)
exspectabant quam mox consulibus creandis comitia edicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 394:1)
curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 408:1)
postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 410:1)
iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:1)
qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:2)
silentio patrum edicitur dilectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 445:1)
cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:3)
quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissimae vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitate faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION