라틴어 문장 검색

tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:11)
qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:1)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:1)
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:6)
Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:4)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:3)
Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:7)
- num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:7)
libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:5)
quod quidem solet eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:3)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION