라틴어 문장 검색

Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:1)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Superstitiosum me, Evangele, nec dignum cui credatur existimes volo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:2)
Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:2)
et fide habita Restio liberatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 20:3)
Audi in servis non fidem tantum sed et facundum bonae inventionis ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:1)
habituque matrumfamilias et virginum sumpto hostibus cum prosequentium lacrimis ad fidem doloris ingestae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:2)
ET EX IANICULO LEGIONES DEDUCTAE SECUTAEQUE SINT EIUS AUSPICIA AC FIDEM.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:4)
ideo in insula Delo ad confirmandam fidem fabulae aedes Providentiae, quam ναὸν Προνοίας ἀθηνᾶς appellant, apta religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:2)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
Sed historiae quoque fidem in his versibus secutus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:2)
alii autem, quorum fides mihi videtur firmior, Opem Consiviam esse dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:5)
Si potuit Manes accersere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara, fidibusque canoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 2:2)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION