라틴어 문장 검색

nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus.
(아풀레이우스, 변명 4:5)
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri?
(아풀레이우스, 변명 6:5)
dein pauculis uerbis intergarritis:
(아풀레이우스, 변명 16:6)
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura.
(아풀레이우스, 변명 24:10)
Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant - uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:
(아풀레이우스, 변명 24:12)
τα`σ δε` ἐπωͺδα`σ εἶναι του`σ λόγουσ του`σ καλούσ. quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia?
(아풀레이우스, 변명 24:15)
cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens?
(아풀레이우스, 변명 32:3)
quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
(아풀레이우스, 변명 44:16)
his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti:
(아풀레이우스, 변명 51:9)
audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:
(아풀레이우스, 변명 63:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem:
(아풀레이우스, 변명 70:11)
it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia:
(아풀레이우스, 변명 75:6)
illa uno uerbo probaret?
(아풀레이우스, 변명 77:5)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION