라틴어 문장 검색

nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)
Ergo maria invia Teucris nec spes ulla fugae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:5)
miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:11)
Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:28)
ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:4)
Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:3)
non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:8)
Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:7)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
"Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:3)
Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:7)
nuper me in litore vidi, cum placidum ventis staret mare;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.18)
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.19)
Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.28)
Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent, et liquidi simul ignis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION