라틴어 문장 검색

Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant.
(카이사르, 아프리카 전기 55:2)
Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 78:1)
Tirones autem qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut veteranorum virtutem aemularentur eorumque famam locum nomen victoria parta cuperent possidere.
(카이사르, 아프리카 전기 81:2)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 90:4)
Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioque ordines duxerant, Thapsitanis HS XX, conventui eorum HS XXX, itemque Hadrumetinis HS XXX, conventui eorum HS L multae nomine imponit;
(카이사르, 아프리카 전기 97:2)
Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:5)
quod nomen a similitudine litterae cepit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:2)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:2)
Cassium, qui Caesaris nomine maioribus viribus uti videbatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:2)
Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:4)
Pompei nomen in scutis inscriptum haberent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:9)
Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conventum neque M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:2)
Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION