라틴어 문장 검색

Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licin[i]um et Celadum aliosque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:1)
postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:3)
ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:4)
uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:3)
sed in senecta sinistro minus uidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:2)
sermones quoque cum singulis atque etiam cum Liuia sua grauiores non nisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusue loqueretur ex tempore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:2)
ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:4)
sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 1:2)
reges infestos suspectosque comminationibus magis et querelis quam ui repressit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:2)
quod paulo minus utrumque euenit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 39장 1:3)
Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate subuertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:1)
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:3)
alios cum clam interemisset, citare nihilo minus ut uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 2:2)
monenti Antoniae auiae tamquam parum esset non oboedire:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:3)
canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION