라틴어 문장 검색

ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:16)
minimum discipulum Iesus amat plurimum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:11)
Dum parvus est hostis, interfice;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:20)
"Difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:21)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
"Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:201)
"Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:207)
Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:4)
Quo scilicet, cum tanta reppererimus in caelo, parva et caduca quaesisse nos doleamus in terra.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:12)
- quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam10)
Et licet me sceleratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum et pro peccatis meis etiam haec parva sint, tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:4)
Munera vel parva vel magna non sprevi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:13)
ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:11)
O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION