라틴어 문장 검색

L. Cantilius, scriba pontificius, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio caesus erat ut inter verbera exspiraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 677:1)
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 126:1)
ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio - scriba is antea fuerat - redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 259:5)
eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 276:1)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 401:2)
consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt quae nuntiata erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 564:1)
scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 487:2)
senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 508:1)
qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis - di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati - deos iratos Tarentinis relinqui iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 256:2)
Itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Varro cum imperio missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 365:2)
cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 530:1)
volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 574:1)
et amicitia facta cum Masinissa rege Numidarum, qui illi auxilium, si in Africam traiecisset, pollicebatur, cum Gaditanis quoque post discessum inde Magonis, cui Carthagine scriptum erat ut in Italiam traiceret, Romam reversus consulque creatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha13)
et Q. Pleminio propraetori scriptum ut rei agendae adesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION