라틴어 문장 검색

Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio increuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 11:3)
Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:3)
Et id quidem in multis ita se habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:3)
Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 17:6)
Et haec quidem inter eos parum constant:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 21:1)
ita ne succurrere quidem posse corruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 26:1)
Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 27:1)
Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 32:1)
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:1)
Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:1)
Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:2)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 44:1)
Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 46:1)
Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:4)
Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION