라틴어 문장 검색

Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 397:1)
inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 476:1)
Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 73:1)
Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum - Rusucmona Afri vocant - classem adpulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 117:2)
in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 440:1)
apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 457:1)
tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque, ut, omnibus rebus aliis pares, eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 475:1)
tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via, et datores et factores omnis subdam sub solum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 37)
Scurra es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 146)
Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 123)
Faciunt scurrae quod consuerunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 2100)
Antamonides Si ego minam non ultus fuero probe, quam lenoni dedi, tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 51)
nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2222)
non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant, neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 69)
Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION