라틴어 문장 검색

in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:1)
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memorant;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:1)
centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 4:4)
Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 1:1)
e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 1:2)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
atque ita circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 4:1)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
trahuntur in partis Sido atque Italicus reges Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei commissior patientior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장5)
Sido atque Italicus Suebi cum delectis popularium primori in acie versabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장8)
tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam leporem esse, non ascitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 1:3)
idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil posset addi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 1:4)
decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 8장 1:1)
bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset publicare data Marco Varroni cura comparandarum ac digerendarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION