라틴어 문장 검색

Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 3:1)
Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 14:1)
Lentulus quoque tum cum maxime praetor.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 3:5)
Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, tela disponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 8:2)
Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 15:1)
Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:2)
Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SARMATICUM 1:2)
Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:2)
Idem cum Lentulum generum suum, exiguae naturae hominem, longo gladio adcinctum vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 3:1)
Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:1)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Sed, ut minus miremur accipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:1)
Depellitur arce Lentulus Asculea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:14)
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION