라틴어 문장 검색

alias vere stant, ut "stant manibus arae". Verrius Flaccus iuniperum iuvenem pirum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 533)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)
dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:5)
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:1)
Erat in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius, mediocres oratores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:7)
etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:8)
Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:9)
M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:5)
Is praetor eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:6)
autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장2)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:1)
L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION