라틴어 문장 검색

facturum se quae vellent pollicitus, duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 513:1)
et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 159:1)
Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 533:3)
his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 600:1)
triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 479:1)
alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore quo dicta dies sit, non de anno quo mortuus sit, non ubi mortuus aut elatus sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 711:2)
index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 715:1)
, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies venit, evocatus in rostra:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha16)
C. Decimius Flavus P. Sempronius Longus P. Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 385:2)
C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 458:1)
secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 502:1)
Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus quem oratio inscripta P. Africani est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 615:1)
hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 616:1)
ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii censuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 618:1)
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION