라틴어 문장 검색

dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 184:2)
Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 419:2)
iunias primas in urbes munitas conveherent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 432:3)
id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 496:1)
Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 625:1)
Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 19:2)
Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 27:2)
M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 29:3)
in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
Claudius consul D. Iunio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 327:2)
cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham - nomina ea partium urbis et instar urbium sunt - posuit castra, timens ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus praedae non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 377:1)
legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 379:1)
et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 6:1)
et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 273:2)
plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum dicant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 687:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION