라틴어 문장 검색

ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis procul spectator agminis falleret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 120:1)
eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 124:1)
in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 126:1)
sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 264:1)
is tum cum equitatu Numidarum et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies noctesque infestus aderat, ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu turbaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 491:1)
ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantiumque equos velocitate peditum vix poterant, caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 501:2)
luce ut senserunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 511:1)
ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 511:2)
ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 516:1)
huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 599:1)
inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 604:2)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 47:1)
apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION