라틴어 문장 검색

reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 606:2)
numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 635:1)
legati - erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Caecilius Metellus - circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percunctarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 741:1)
L. Veturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universae contionis, cum vix gaudium animis caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 744:1)
Fulvius proconsul cum exercitu ab Hannibale ad Herdoneam caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha2)
equites L. Veturium . Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proxumum annum crearent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 138:1)
a M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 142:1)
tertio decimo anno Punici belli, L. Veturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum gererent, provincia decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 148:1)
Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Veturius a Q. Claudio propraetore accepit novisque militibus quos ipse conscripserat supplevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 169:1)
Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:2)
comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque omnes ingenti favore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 556:1)
Si - quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt - victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 616:2)
itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 687:1)
cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 688:1)
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem (mallet). L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 694:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION