라틴어 문장 검색

satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)
urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 1:1)
Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 6:1)
"Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:7)
"Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:13)
Nam pridie, quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 16:1)
"Sed equos Antiphani non dedimus, et pridie, quam Philotas detectus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:41)
Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 17:2)
Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 41:1)
Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 15:1)
fata loquax mentemque Iovis quaeque abdita solus consilia et terris subito ventura parabat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 501:1)
Veianius armisHerculis ad postem fixis latet abditus agro, ne populum extrema totiens exoret harena.
(호라티우스의 첫번째 편지, 013)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
abditus interea latet et secretus adulter, inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI123)
idque ut divinitus fieri probaret, in ore abdita nuce quam sulphure et igni stipaverat, leniter inspirans flammam inter verba fundebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION