라틴어 문장 검색

Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:25)
Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:32)
Deus enim illis revelavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:34)
'Rex potens et gloriose, omnimodas tibi gratias ago, quia tua mihi magnalia et mirabilia tuique regni dignatus es revelare secreta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:7)
'Nostra tibi sunt concessa videre magnalia, ut per te nostra valeat ignorantibus gloria revelari, et ut tua praesens visio sit multarum dominarum salutis occasio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:11)
Nam, si nulli lucem ipsarum claritudo contulerit, erit tanquam candela sub modio latenter abscondita, cuius radius nullius meruit tenebras propulsare nec cuiusquam splendere profectui.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:3)
Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:4)
Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:12)
cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:15)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
perit securitas, qua sua illi archana revelabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:12)
Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis inventus est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:7)
Sic logicam tractat, quod non tractasse uidetur, Non quod oberret in hac, set quod uelamine uerbi Omnia sic uelat quod uix labor ista reuelet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:5)
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat Abdita queue magis latitant archangelus orbi Nunciat et celi pandit misteria terris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:17)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION