라틴어 문장 검색

aestuandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 7:4)
Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:2)
aestuat scopulis fretum fervetque semper fluctus alterna vice.
(세네카, 아가멤논 10:63)
Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:1)
nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:2)
" Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:3)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
certa si visus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:3)
minatur aestuat queritur gemit.
(세네카, 메데아 7:5)
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:7)
"uix medius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 4:17)
venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, incipit et sicco fervere terra Cane.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a5)
lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:2)
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION