라틴어 문장 검색

"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis, Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur Dum tibi sit quod placeat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 265)
"O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:10)
sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:7)
sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:32)
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:20)
Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:11)
Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:10)
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:12)
"Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:9)
Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:11)
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:17)
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:17)
absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION