라틴어 문장 검색

Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:4)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)
una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,omniaque alimenta pampini absumant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:5)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:3)
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:1)
tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:2)
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 19:1)
Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
Ariobarzane morte fortuita absumpto stirpem eius haud toleravere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장4)
ita plures dies efficiendis pontibus absumpti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장3)
milesque nullo illic hominum cultu fame absumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa toleraverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장3)
postremo ipsum devotionibus et veneno peremisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장6)
biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION