라틴어 문장 검색

Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testis respondet, eique praecipue vulgo favetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 61:2)
incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:1)
quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:3)
praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:2)
sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 122:2)
venustum esse, quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:4)
namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, venusta creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:5)
Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 148:1)
et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 150:1)
mire in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:2)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
qui conviciati sint, et puto Stoicos . repercutiendi multa sunt genera, venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 187:3)
superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter , quae sunt in omni hac materia vel venustissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 193:1)
Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine ratione dicta feruntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:4)
his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, personas idoneas damus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION