라틴어 문장 검색

Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장2)
ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 1:1)
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장1)
ut declinet a proposito deflectatque sententiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:3)
Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis - quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi - an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장5)
non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 3:3)
quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 2:8)
Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controversiarum genera - , sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:9)
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:10)
Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:1)
itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:2)
corpus a recta Bc deflectere & pergere in recta BC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 4:5)
In hoc casu sensus Propositionis est, quod vis illa quae ex omnibus componitur, tendit ad punctum S. Porro si vis aliqua agat secundum lineam superficiei descriptae perpendicularem, haec faciet corpus deflectere a plano sui motus, sed quantitatem superficiei descriptae nec augebit nec minuet, & propterea in compositione virium negligenda est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 12:2)
De loco P secundum lineam PR exeat corpus P cum data velocitate, & mox inde, cogente vi centripeta, deflectat illud in Conisectionem PQ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 49:2)
ipsum de Orbis tangente perpetuo deflectere, inq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION