라틴어 문장 검색

Superba densis arca palleat nummis, Centum explicentur paginae Kalendarum, Iurabit heres, te nihil reliquisse, Supraque pluteum te iacente vel saxum, Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus basiabit eunuchos;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV7)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Natali, Diodore, tuo conviva senatus Accubat, et rarus non adhibetur eques, Et tua tricenos largitur sportula nummos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVII1)
Non tristis torus, et tamen pudicus;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII9)
Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit, Arserunt uno funera bina rogo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI4)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen, Et iacet in medio sicca puella toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXI1)
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII5)
Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti, Nec premat ulla tuos sollicitetve toros, Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris, In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVI1)
Hoc opus est, pictis accubuisse toris.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVI Cenatoria2)
Nudo stragula ne toro paterent, Iunctae nos tibi venimus sorores.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVIII Lodices1)
Non venit ad duros pallida cura toros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXII Faenum2)
non numquam 'fremere' velle significat, ut arma amens fremit, arma toro tectisque requirit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 563)

SEARCH

MENU NAVIGATION