라틴어 문장 검색

Est autem, quod differat in hominum ratione habenda inter iustitiam et verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:3)
Iustitiae partes sunt non violare homines, verecundiae non offendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:4)
Quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine), sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:3)
Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius, si ne in eius modi quidem rebus maiores natu nolent interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:5)
Hane naturae tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:1)
pluraque in ear sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:4)
Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:3)
Retinenda igitur est huius generis verecundia, praesertim natura ipsa magistra et duce.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:6)
quae autem harum virtutum, de quibus iam diu loquimur, quae pertinent ad verecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:4)
est enim inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 190:5)
quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:6)
Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:2)
Nam ex accusatione et ex defensione constat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION