라틴어 문장 검색

quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장7)
simul eos qui coeptam, deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장2)
uerum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim nouorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 15장 1:2)
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:4)
solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:2)
nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:5)
cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per uices ageret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 1:2)
nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:3)
"De hiis enim" inquit "que in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:12)
nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet. 26.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:42)
Qua re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter patientis indispositionem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:46)
3. Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in species, hoc signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 154:1)
in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 154:5)
4. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones, hec nullius civitatis Ytalie propria sunt, et in omnibus comunia sunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION