라틴어 문장 검색

tum, si qua fuerint minus effecta iis, quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:5)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 11:5)
Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:1)
adflictis vero et forte laborantibus multo libentius subveniet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:3)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.34)
Spes nulla rebus monstrat adflictis viam.
(세네카, 메데아 3:32)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
Dubiam salutem qui dat adflictis negat.
(세네카, 오이디푸스 3:8)
spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
(세네카, Troades 479:1)
unicum adflictae mihi solamen hic est.
(세네카, Troades 725:2)
si ruperit Alpes Poenus, ad adflictos condemnatosque recurre;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 255)
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi volveret inflatos murmura per calamos, praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri, nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION