라틴어 문장 검색

tertius est locus qui ducitur ex admiratione rerum caelestium atque terrestrium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:7)
Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:2)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:1)
at quam multi villarum magnificentiam imitati!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:4)
si diligit multitude, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:4)
Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:1)
Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:1)
Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriarm omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:5)
magna est enim admiratio copiose sapienterque dicentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:6)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:3)
Quid enim eloquentia praestabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:2)
Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:6)
Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION