라틴어 문장 검색

Ne formidandum sit ob hec sibi uel dubitandum, Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:16)
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:12)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장23)
Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque milia perierunt,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장19)
Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장9)
nunc res admonet quaedam de proportionibus disputantes, quae nobis vel ad musicas speculationes vel ad astronomicas subtilitates vel ad geometricae considerationis vim vel etiam ad veterum lectionum intellegentiam prodesse possint, arithmeticam introductionem commodissime terminare.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:2)
uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:2)
Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:8)
nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:3)
Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:2)
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 12:1)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Quod ubi Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire, in eo loco quo paulo ante commemoravi, ante oppidum constitit suamque aciem mediam eo oppido texit, dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti adversariorum constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 41:5)
Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipione consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 48:2)
Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION