라틴어 문장 검색

et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 411:1)
Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 117:2)
consul obtestabatur milites ut paulum adniterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:3)
praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 280:1)
id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 521:1)
Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:4)
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 76:1)
consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 212:1)
illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 259:2)
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit, qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1101)
si obsequare, una resolvas plaga.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2120)
recte facit, animo quando obsequitur suo, quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 412)
[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 185)
Fortunam, atque Obsequentem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3256)
in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 367)

SEARCH

MENU NAVIGATION