라틴어 문장 검색

Verania Pisonis graviter iacebat, huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:1)
Adulescentulus eram, et iam mihi ab illo honor atque etiam - audebo dicere - reverentia ut aequali habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:1)
solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:3)
ipsi amare invicem, qui est flagrantissimus amor, adulescentuli coepimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:2)
Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:1)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
habes enim ea quae novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:2)
nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consulatum putet?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 1:2)
primum cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur);
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:2)
iam studia adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 10:5)
sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 1:2)
in iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 285:1)
servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 231:4)
id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION