라틴어 문장 검색

quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:4)
si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:4)
Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:1)
ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:5)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam eodem ante sed linteolo - protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:4)
potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:5)
deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:5)
- Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:3)
Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:4)
Adurendi ratio haec est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:1)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:5)
tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:1)
siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION