라틴어 문장 검색

Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie convenerat adfuerunt, quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 1:1)
Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, adventante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:2)
Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis, et inmobiles Asium advenientem hostem velut fixae arbores opperiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 28:1)
Multi alii adventant, paupertas quorum obscurat nomina
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 61:3)
Hac ubi damnata fatis tellure locarunt Castra duces, cunctos belli praesaga futuri Mens agitat, summique gravem discriminis horam Adventare palam est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:1)
Discrimina postquam Adventare ducum, supremaque proelia vidit, Casuram et fati sensit nutare ruinam, Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum Languit, et casus audax spondere secundos Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere, Nec Magni sperare sinunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:15)
reginam opperiens aut quam intellegebat esse venturam ex artificum festinatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4541)
furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut Stygiasque canes in luce superna destituam (6.733) et in sexto Vergilius visaeque canes ululare per umbram adventante dea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20920)
sub ipsam finem [aut] fessi adventabant ad finem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3272)
adventante dea ipsa scilicet Proserpina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2581)
Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:2)
nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere, hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:4)
nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:2)
nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 10 2:5)
sed iam, cum adventare milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION