라틴어 문장 검색

Febris enim fanum in Palatio et aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:5)
Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:2)
qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:4)
neque enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:6)
multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana, porticus, viae, leges, iura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:4)
hanc Scaurus demolitus accessionem adiunxit aedibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:5)
Quod si recte iudicavit, non recte frumentarius ille, non recte aedium pestilentium venditor tacuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:2)
M. Marius Gratidianus, propinquus noster, C. Sergio Oratae vendiderat aedes eas, quas ab eodem ipse paucis ante annis emerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:5)
Ius Crassus urguebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari,aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:9)
si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:7)
nam cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:2)
Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:5)
sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:2)
eademque mente P. Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem populi sensit moveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:2)
eamque unam ob causam Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION