라틴어 문장 검색

ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, sed.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 320:1)
Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:7)
Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces, - quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet, - sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 12:4)
Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:1)
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:1)
Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:3)
" Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 22:2)
Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 13:12)
transeo illos qui non possunt, aegros inutiles;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 5:5)
ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 10:3)
Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ;
(세네카, 행복론, Liber II 36:2)
Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare.
(세네카, 행복론, Liber II 56:1)
" Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ;
(세네카, 행복론, Liber III 133:2)
Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.
(세네카, 행복론, Liber V 43:1)
Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum- quemque nostrum beneficio pervenit.
(세네카, 행복론, Liber VI 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION