라틴어 문장 검색

cum ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, succurrerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 10:1)
in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent, cos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 15:2)
Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 18:3)
Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 12:1)
Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat, quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 3:2)
Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 8:2)
Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:1)
Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 21:1)
Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 9:2)
Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 7:1)
Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 20:1)
" Quod multi ex praefectis provincialibus aegre ferentes, imperio militari sese abdicaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.8)
Difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:19)
"Aegre reprehendas, quod sinas consuescere."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:4)
"Aegre reprehendas, quod sinas consuescere."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION