라틴어 문장 검색

quem dum orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus integro ex corde factus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.5)
Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de uita priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, interuenit mentio reuerentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:11)
Sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari, uel praedicationem curabat audire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:8)
cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata prouincia retenta est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].9)
huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 681:1)
et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 63:2)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientes orationes habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 388:1)
quoniam aemulari non licet, nunc invides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 252)
nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:10)
obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION