라틴어 문장 검색

Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industria conquisivit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:6)
At tertii et quarti generis deductiones ad plurima spectant, atque undique in rerum inquisitione sunt conquirendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 383:2)
Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coacervationem materiae, ut opus habeat spiritus vini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio vicies et semel majore quam implet aurum, non erraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:12)
id enim eximii est usus, et ad plurima spectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:2)
Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obvius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:15)
quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, jam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:11)
Necnon repositio corporum in fundo aquarum ad hoc spectat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:15)
quod in comparatione aequari potest cum calore fortasse solis meridiano in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reverberationes montium et parietum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:6)
Etiam omnis percolatio huc spectat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:7)
Suave ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque varios eventus inferius spectare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:7)
Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:7)
Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:3)
Itaque fieri non potest quin huiusmodi vir scenicam quandam voluptatem capiat aliorum fortunas spectandi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:4)
Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION