라틴어 문장 검색

tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:273)
Cnosis in ignotis amens errabat harenis, qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:366)
sive humiles propiore freto iactabimus alas, mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:52)
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, et tamen aequoreas torsit amore deas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:93)
nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 78:1)
si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 81:2)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro, Attice, iudicio non dubitande meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 41)
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 744)
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1013)
est aliquid casus pariter timuisse marinos, iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1018)
ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor quo solo pectore possum, et tecum gelido saepe sub axe loquor, hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, inque Getas media iussus ab urbe venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1020)
non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota aequoreas rauco gutture potat aquas, tristia per vacuos horrent absinthia campos, conveniensque suo messis amara loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 18)
ut Venus artificis labor est et gloria Coi, aequoreo madidas quae premit imbre comas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION