라틴어 문장 검색

naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:1)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
corpora militum aut Italiae sueta aut aestibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장12)
et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장4)
quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:4)
Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 69장 1:1)
statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:4)
inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:3)
Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit, luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 7:3)
Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente - sive illud deorum munus sive casus fuit - obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 14:1)
quippe obsident litora et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 21:3)
temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 10:2)
Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 26:1)
Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 5:2)
haec paulisper repressit sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION