라틴어 문장 검색

quia mente jam praevidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:8)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)
Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:3)
at illud alterum phantasticum, et tumidum, et quasi poeticum, magis blanditur intellectui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:4)
Inest enim homini quaedam intellectus ambitio, non minor quam voluntatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:5)
Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:6)
Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:3)
Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:1)
quorum primus intellectum deprimit, alter enervat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 147:4)
Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:6)
quae onmia constanti et solenni decreto sunt abneganda et renuncianda, et intellectus ab iis omnino liberandus est et expurgandus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 150:2)
Quae duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum juvant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:19)
quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:2)
Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
tamen et ille ipse talem sibi proponet veritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae jampridem sunt cognitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION