라틴어 문장 검색

audiebam Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:1)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:5)
Quaedam tum stagni incola:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.4)
Naso Tomitanae iam non novus incola terrae hoc tibi de Getico litore mittit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 11)
Cameren incola turba vocat, illuc cursus erat, nec longius afuit inde, quam quantum novies mittere funda potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권386)
Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:12)
Ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino vicinos corpore truncos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:4)
Sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renovamine mansit, sunt, quibus in plures ius est transire figuras, ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 74:3)
Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret et quaecumque putat fugientem posse morari verba refert;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 80:1)
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1026)
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longa mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 133)
Non est incolarum huius terrarum orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:4)
Tum intra administrationem Status, tum in diversis formis societatis civilis, vel in vinculis incolarum inter se, nimia cum frequentia modus agendi conspiciuntur a legibus aversi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:7)
Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae activam postulant incolarum participationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION