라틴어 문장 검색

Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 139:1)
et mihi talis aliquando fortuna adfulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 396:3)
ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 115:2)
deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 118:1)
Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 225:1)
et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse, et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 582:1)
Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 498:1)
insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 347:4)
priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui ut ferirent inclamavit, saxa coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 403:1)
simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:2)
L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 700:1)
Postumius accensus ira tum quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 361:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION