라틴어 문장 검색

Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius, hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:1)
Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:7)
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 47:1)
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:2)
Itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:9)
Quo auctore et principe concitata civitas et hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:3)
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:1)
Iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:2)
Itaque ut tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 82:3)
Quoniam nihil ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me audies, quid in oratione tua desiderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 104:2)
Hic Africanus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 106:1)
Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:4)
Ut iam omittam alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:9)
5.12.59 se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:10)
Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION