라틴어 문장 검색

Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 11:1)
Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 47:4)
periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:3)
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:1)
Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:6)
praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:2)
Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:1)
[id est ne saepius agitanda uesica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:3)
Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:4)
siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:5)
Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 1:4)
- Vox pustulae(seu pusulae) ex glossemate in textum irrepsit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1205)
non dubito quin e margine in textum irrepserint;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1337)
interpretatio est quae ex margine in textum irrepsit, ut Targa ipse censebat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1365)
videntur e margine in textum irrepsisse, et denuo occasionem praebuisse novae adnotationi quae uncis includitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1816)

SEARCH

MENU NAVIGATION